I. 5. Paupertas sapientiam sortita est. xxii

Πενία δὲ τὴν σοφίαν ἔλαχε, id est Paupertas sapientiam sortita est. Zenodotus citat ex Euripide. Alii tribuunt Aristoni. Ignava est opulentia, verum inopia multarum artium repertrix est, id quod ipsa jactat apud Aristophanem in Pluto artium omnium inventionem sibi vindicans. Vergilius :

Labor omnia vincit

Improbus et duris urguens in rebus egestas.

Ovidius : Ingenium mala saepe movent. Persius :

Magister artis ingenique largitor

Venter.

Circumfertur hic quoque versiculus apud Graecos :

Πολλῶν ὁ λιμὸς γίγνεται διδάσκαλος,

id est

Magistra multorum improba existit fames.

Xenophon πενίαν appellavit σοφίαν αὐτοδίδακτον· ἃ γὰρ ἐκείνη τοῖς λόγοις πείθει, αὕτη τοῖς ἔργοις ἀναγκάζει, hoc est sapientiam, quae citra doctorem contingit ; etenim quod haec persuadet oratione, ad hoc illa re ipsa compellit. Theocritus in Piscatoribus :

Ἁ πενία, Διόφαντε, μόνα τὰς τέχνας ἐγείρει·

Αὐτὰ τῶ μόχθοιο διδάσκαλος,

id est

Unica paupertas, Diophantes, suscitat artes,

Ipsa laborandi doctrix studiique magistra.

Huc spectat et illud, quod Juppiter aurei seculi tam paratam rerum copiam submovit :

Ut varias usus meditando extunderet artes.

Item mimus ille non inelegans :

Hominem experiri multa paupertas jubet.

Potest et illuc referri proverbium, quod videmus accidere (nescio quomodo), ut penes Midas et improbos homines sit opulentia, doctique probique fere tenui sint fortuna. Qua quidem de re extant duo problemata Aristotelis titulo, quorum altero rogat, qui fiat ut paupertas apud probos viros plerumque versetur. Redditque hujusce rei varias causas : sive quod improbi per fas nefasque malunt parare divitias quam cum paupertate contubernium diutinum habere (proinde fugit illos, quibus videatur maximorum flagitiorum occasio futura, ad illos deflectit, quos existimat sese recte modesteque usuros) ; sive quod inops et virium et consilii, quippe femina, plus auxilii sibi futurum sperat apud πολυδάκρυας ἄνδρας, ut habet proverbium ; sive quod, cum ipsa sit mala, malos vitat, ne si πῦρ ἐπὶ πῦρ, id est malum accesserit malo, jam fiat intolerabile atque immedicabile. In altero rogat, quid in causa sit, ut opes a malis fere possideantur, non item a bonis. An quia caecae sunt, inquit, et ob id errant in delectu ? Haec quoniam poeticen aut sophisticen sapiunt magis quam philosophum praesertim serium, vix mihi fit verisimile ab Aristotele fuisse profecta. Quod autem dixit de caecis divitiis, id sumptum est potissimum ex Aristophanis Pluto. Quo in loco Plutus, qui deus est divitiarum, rogatus, unde caecitatis malum obtigisset, respondit ad hunc modum :

Ὁ Ζεύς με ταῦτ᾿ ἔδρασεν ἀνθρώποις φθονῶν.

Ἐγὼ γὰρ ὢν μειράκιον ἠπείλησ᾿ ὅτι

Ὡς τοὺς δικαίους καὶ σοφοὺς καὶ κοσμίους

Μόνους βαδιοίμην· ὁ δ᾿ ἐμ᾿ ἐποιήσεν τυφλόν,

Ἵνα μὴ διαγιγνώσκοιμι τούτων μηδένα.

Οὕτως ἐκεῖνος τοῖσι χρηστοῖσι φθονεῖ,

id est

Hoc me malo mulctavit ipse Juppiter

Rebus videlicet invidens mortalium.

Nam olim puer minabar id fore, ut ad probos,

Doctos, modestos, tantum adirem ; at Juppiter

Oculos in hoc ademit, ut ne quempiam

Horum liceret jam mihi dignoscere.

Adeo bonae ille frugis invidet viris.

Hunc locum imitatus Lucianus in Timone consimilia quaedam de Pluto narrat, quem non caecum modo facit, verumetiam claudum : caecum quidem semper, at tum demum claudicantem, quoties ad bonos viros mittitur, alias pedibus pernicissimis.

Index Adagiorum