IV. 4. Αὐτολήκυθοι. liii

Αὐτολήκυθοι vulgato verbo dicebantur qui non ex animo sed ventris causa colerent amicos, inde conficta voce, quo sponte ad lecythum commearent et invocati praesto essent in conviviis. Eosdem τραπεζέας quoque vocatos fuisse testatur — et ab Eupolide

Τοὺς περὶ τάγηνον καὶ μετ᾿ ἄριστον φίλους

id est

Circum sartaginem et post prandium amicos

dictos fuisse — Plutarchus in libello cui titulus Quo pacto quis dignoscere possit adulatorem ab amico : Ἀλλὰ μή, καθάπερ οἱ πολλοί, τοὺς αὐτοληκύθους τούτους λεγομένους, καὶ τραπεζέας καὶ μετὰ τὸ κατὰ χεῖρας ὕδωρ ἀκουομένους, ὥς τις εἶπε, κόλακας νομίζωμεν, id est Sed ne, quemadmodum vulgus hominum facit, autolecythos istos qui vocantur ac mensales, quique tum demum audiuntur posteaquam aqua manibus infunditur, sicuti dixit quidam, existimemus adulatores. Usus est eo verbo Demosthenes in oratione adversus Cononem. Interpretes varie exponunt : vel de his qui ad quidvis perpetiendum parati sunt, vel de pauperibus qui praeter lenticulam nihil possident, vel de iis qui faciles sunt ad depromendam pecuniam, quod quidam soleant in lenticulis pecuniam recondere, atque aliis item modis, quorum nihil convenit cum sententia Plutarchi.

Apud Athenaeum libro quarto vocantur ἀλλοτριοφάγοι, quibus dulce est aliena vivere quadra. Refert ibidem quiddam non illepidum ; orta disceptatione quaenam aquarum esset optima, cum alii praeferrent Lernaeam, alii Pirenaeam, alii aliam, Carneus juxta Philoxeni sententiam dixit Τὸ κατὰ χειρῶν ὕδωρ ἥδιστον, id est Suavissimam aquam quae manibus infunditur, quod ea declararet coenam esse paratam, cum convivator jubet convivas lavare.

Congruit cum eo quod alibi dictum est : Fervet olla, vivit amicitia.

Index Adagiorum