I. 5. Eadem oberrare chorda. ix

Horatius in Arte poetica sententiam haud dissimilem dissimili metaphora extulit,

Et citharoedus, inquiens,

Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem.

A cantoribus ducta translatio est, quibus vehementer foedum sit in iisdem fidibus saepius peccare. In eos igitur concinne dicetur, qui vel in simili re crebrius peccant vel culpam eandem iterum atque iterum committunt. Primus enim lapsus vel casui datur vel imprudentiae, iteratus stultitiae tribuitur aut inscitiae.

Index Adagiorum