Adagiorum Chiliades

I. 5Non tam ovum ovo simile.x

Ovum ovo simile Extant apud auctores aliquot similitudinis adagia, quorum de numero est : Non tam ovum ovo simile, de rebus indiscretae similitudinis. Cicero Academicarum quaestionum libro secundo : Videsne, ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo ? Tamen hoc accepimus Deli fuisse complureis salvis rebus illis, qui gallinas alere quaestus causa solerent. [Acad., 18, 57] Ii, cum ovum inspexerant, quae id gallina peperisset, dicere solebant. Neque id est contra nos. Nam nobis satis ova internoscere. Idem proverbium refertur et a Fabio Quintiliano. [Inst., V, 15, 30] Usurpatur et a Seneca in libello, quem in Claudium imperatorem lusit. [Apoc., 11, 5]