I. 5. Iterum eundem ad lapidem offendere. viii

Δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν αἰσχρὸν εἰσκρούειν λίθον, id est

Iterum ad eundem turpe lapidem impingere.

Senarius elegans ac proverbialis refertur a Zenodoto in collectaneis adagiorum. Cicero Epistolarum familiarum libro X : Culpa enim illa bis ad eundem vulgari reprehensa proverbio est. Ovidius libro Tristium secundo  :

At nunc tanta meo comes est insania morbo,

Saxa memor refero rursus ad icta pedem.

Usurpatur ab Ausonio in epistola quadam. Etenim, inquit, poposcisti tu, ut tua epistola ad eundem lapidem bis offenderes. Ego autem, quaecumque fortuna esset, semel erubescerem. Est autem bis ad eundem lapidem offendere iterum eadem in re peccare. Nam primus error vel Graeco adagio veniam meretur, iteranti culpam venia dari non solet. Inter Graecanicas sententias celebratur et haec :

Δὶς ἐξαμαρτεῖν ταὐτὸν οὐκ ἀνδρὸς σοφοῦ,

id est

Sapientis haud est bis in eodem labier.

Extat et Graecum epigramma, incertum cujus :

Εἴ τις ἅπαξ γήμας πάλι δεύτερα λέκτρα διώκει,

Ναυηγὸς πλώει δὶς βυθὸν ἀργαλέον,

id est

Altera connubium experto cui ducitur uxor,

Hic fracta repetit aequora saeva rate.

Fertur et Publianus mimus, non alienus ab hac forma :

Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.

At Scipio sapienti ne semel quidem errare permittit, ut dicat : οὐκ ᾦμην, id est non putaram.

Index Adagiorum