I. 1. Adonis Horti. iv

Ἀδώνιδος κῆποι, id est Adonidis horti, de rebus leviculis dicebatur parumque frugiferis et ad brevem praesentemque modo voluptatem idoneis. Pausanias testatur Adonidis hortos olim in deliciis fuisse, lactucis potissimum ac feniculis frequentes, in quibus semina haud aliter atque in testa deponi consueverint, eoque rem in proverbium abiisse contra futiles ac nugones homines et voluptatibus ineptis natos ; cujusmodi sunt cantores, sophistae, poetae lascivi, cuppediarii atque id genus alii. Erant autem ii horti Veneri sacri propter Adonidem ejus amasium primo aetatis flore praereptum atque in florem conversum. Horum mentionem facit Plato in Phaedro : Ὁ νοῦν ἔχων γεωργός, ὧν σπερμάτων κήδοιτο καὶ ἔγκαρπα βούλοιτο γενέσθαι, πότερα σπουδῇ ἂν θέρους εἰς Ἀδώνιδος κήπους ἀρῶν χαίροι θεωρῶν καλοὺς ἐν ἡμέραισιν ὀκτὼ γιγνομένους, ἢ ταῦτα μὲν δὴ παιδιᾶς τε καὶ ἑορτῆς χάριν δρώῃ ἄν, ὅτε καὶ ποιοῖ; id est Num agricola qui sapiat semina quae curae haberet quaeque cuperet aliquando fructum adferre, aetatis tempore summo studio in Adonidis hortos mittet gaudetque spectare eos intra dies octo jam pulchros effectos, an ea quidem per lusum ac festi gratia faciet, si quando tamen fecerit ? Item Plutarchus in commentario, cui titulus Περὶ τοῦ βραδέως ὑπὸ θείου τιμωρουμένου, id est De eo, qui a numine sero punitur : Ἀλλὰ μικρός τις καὶ κενόσπουδος ὁ θεός ἐστιν ὥστε μηδὲν ἡμῶν ἐχόντων θεῖον ἐν αὑτοῖς μηδὲ προσόμοιον ἁμωσγέπως ἐκείνῳ καὶ διαρκὲς καὶ βέβαιον, ἀλλὰ φύλλοις, ὡς Ὅμηρος ἔφη, παραπλησίως ἀπομαραινομένων παντάπασι καὶ φθινόντων ἐν ὀλίγῳ, ποιεῖσθαι λόγον τοσοῦτον, ὥσπερ αἱ τοὺς Ἀδώνιδος κήπους ἐπ᾿ ὀστράκοις τισὶ τιθηνούμεναι καὶ θεραπεύουσαι γυναῖκες, ἐφημέρους ψυχὰς ἐν σαρκὶ τρυφερᾷ καὶ βίου ῥίζαν ἰσχυρὰν οὐ δεχομένῃ βλαστανούσας, εἶτα ἀποσβεννυμένας ἀεὶ ὑπο τῆς τυχούσης προφάσεως, id est Immo morosior quispiam et levicularum rerum curiosus est deus, qui cum nihil habeamus divinum in nobis, neque quod ullo modo ad illius similitudinem accedat quodque constet ac stabile perpetuumque sit, quin magis foliorum ritu, quemadmodum ait Homerus, undequaque marcescamus intereamusque brevi, tantam nostri curam habeat non aliter quam mulieres, quae Adonidis hortos ad dies pauculos vernantes in testulis quibusdam nutriunt foveatque animas brevi duraturas in carne tenera et solidam vitae radicem non recipiente suppullulantes ac mox ad quamvis occasionem interituras. Meminit et Theocritus Idyllio Θ :

Πὰρ δ᾿ ἁπαλοὶ κᾶποι πεφυλαγμένοι ἐν ταλαρίσκοις,

Ἀργυρέοις,

id est

Adsunt et teneri calathis candentibus horti,

Servati.

Effertur paroemia etiam hoc modo, Ἀκαρπότερος τῶν Ἀδώνιδος κήπων, id est Infructuosior Adonidis hortis. Non dissimili figura Isaeus apud Philostratum juveniles voluptates appellat Ταντάλου κήπους, quod umbris ac somniis persimiles sint nec expleant hominis animum sed irritent potius. Similiter Pollux sophistae Athenodori dictionem appellabat Tantali hortos, quod juvenilis esset ac levis, speciem prae se ferens, quasi esset aliquid, cum nihil esset.

Index Adagiorum