II. 1. Tantali horti. xlvi

Ταντάλου κῆποι, id est Tantali horti. De bonis, quibus tamen frui non liceat, aut de iis, quae videantur aliquid esse, cum nihil sint. Philostratus in vita Apollonii, libro quarto : Τοὺς Ταντάλου, ἔφη, κήπους εἴδετε, ὡς ὄντες οὔκ εἰσι, id est Tantali hortos videtis, inquit, esse, cum non sint. Nota est fabula de Tantalo apud inferos ad aquam stante deque pomis in caput imminentibus, cum sitiens interim atque esuriens neutra possit contingere. De his nonnulla retulimus prius in proverbio Adonidis horti.

Index Adagiorum