IV. 7. Execrationes serere. xlvii

Ἀρὰς ἐπισπεῖραι, id est execrationes serere dicebantur qui diris devoverent aliquem. Inde natum quod apud Cyprios esset solemne, quoties sererent hordeum, addito sale devovere quibus male vellent. Tantum Hesychius. Docet Plinius quaedam non feliciter seri nisi cum conviciis, esse etiam genus quod terrae infoditur ac, pede compressa terra, additur execratio Ne unquam exeas ! De Lindiorum sacro diximus alias.

Index Adagiorum