IV. 7. Aqua et terra reddamini. xlviii

Ὕδωρ καὶ γαῖα γένοισθε, id est In terram vertamini aquamque, pro eo quod est : Redigamini in nihilum ac pereatis. Hemistichium hoc sic refertur ab Hesychio quasi proverbio jactatum. Sumptum est autem ex Iliados H. Nam his verbis Menelaus increpat Graecorum ignaviam, quod nullus auderet cum Hectore provocante monomachiam suscipere :

Ἀλλ᾿ ὑμεῖς μὲν πάντες ὕδωρ καὶ γαῖα γένοισθε.

Interpretatur Plutarchus in vita Homeri et Alexander Aphrodiseus libro primo, problemate LXXVII reddit causam physicam cur ita locutus sit Homerus. Ex terra et aqua gignuntur omnia et in haec resolvuntur omnia. Ab hac forma non abhorret quod ex Epicharmo citat Plutarchus in Consolatione ad Apollonium : Συνεκρίθη καὶ διεκρίθη καὶ ἀπῆλθεν ὅθεν ἦλθε πάλιν, γᾶ μὲν εἰς γᾶν, πνεῦμα δὲ ἄνω· τί τῶνδε χαλεπόν ; οὐδὲ ἕν, id est Concreta sunt et discreta sunt, et abierunt rursum unde venerant, terra quidem in terram, spiritus vero sursum. In his quid acerbum ? Nihil. Loquitur de morte, quae est dissolutio corporis et animae. M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum tertio citat ex Euripide :

Reddenda est terrae terra, tum vita omnibus

Metenda, ut fruges. Sic jubet Necessitas.

Hanc sententiam Antiochus scribit placuisse Chrysippo, sed dissentiente Carneade. Eandem sententiam αἰνιγματικῶς protulit Ecclesiastes Hebraeus. Denique Aristoteles Rhetoricorum libro II subindicat qui olim servitutem profitebantur, eos terram et aquam domino tradere solitos, velut omnium rerum jus abdicantes et in herum transferentes : Καὶ ὅτι, inquit, διδόναι γῆν καὶ ὕδωρ δουλεύειν ἐστί, id est Et quod dare terram et aquam servire est.

Index Adagiorum