I. 4. Arare litus. li

Arare littus Αἰγιαλὸν ἀροῦν, id est Arare littus, est sterilem operam sumere. Ausonius ad Theonem :

Quid geris extremis positus telluris in oris

Cultor harenarum vates, cui littus arandum,

significans eum inaniter laborare. Hujus peculiaris usus fuerit, cum officium impenditur in eum, a quo nihil sis fructus aliquando percepturus, veluti si quis doceat ὄνον λύρας aut beneficium collocet in ingratum. Salsitas enim facit, ut litorales orae ferme sint steriles. Quod etiam proverbio testatum est : Ἁλμυρὸν γειτόνημα, id est Salsuginosa vicinia, pro sterili. Est autem adeo sterilis humor marinus, ut nec arbores ferat. Atque hujusce rei varias adfert causas Plutarchus in commentario De causis naturalibus, primo statim problemate.

Index Adagiorum