I. 6. Salsuginosa vicinia. xxxvii

Ἁλμυρὸν γειτόνημα, id est Salsuginosa vicinia. De sterili, agresti atque inhumana vicinia dicebatur. Aristides in Themistocle : Ἔστω τὸ γειτόνημα ἁλμυρόν, ὥς φασιν, id est Sit salsa, ut aiunt, vicinia. Interpres adscripsit adagium ex Alcmane, lyrico poeta, sumptum. Plato libro De legibus IV : Μάλα γε μὴ ὄντως ἁλμυρὸν καὶ πονηρὸν γειτόνημα, id est Haud sane vere salsuginosa malaque vicinia. Transferri potest vel ad negotium multi quidem laboris, at parum frugiferum, vel ad vicinos molestos. Traductum ab agris mari finitimis, qui plerumque solent ad culturam inhabiles esse. Proinde Vergilius etiam terram salsam ut minime feracem damnat. Ad haec videmus homines et ipsos litorales fere caeteris inhumaniores tanquam immanitatis nonnihil ex immanissimo contrahant elemento.

Index Adagiorum