I. 4. Asinus ad lyram. xxxv

Ὄνος λύρας, subaudi ἀκροατής, id est Asinus lyrae auscultator. In eos, qui propter imperitiam nullo sunt judicio crassisque auribus. Hunc titulum proverbialem M. Varro satyrae suae cuidam indidit. Ejusdem apud Gellium extant haec verba e satura, cui titulus Testamentum : Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignuntur, si erunt ὄνοι λύρας, (id est asini ad lyram) exhaeredes sunto. Ὄνους λύρας appellat indociles bonarum artium atque intractabiles. Divus Hieronymus ad Marcellam : Quos ego cum possem meo jure contemnere, asino quippe lyra superflue canit, tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant. Et idem adversus Vigilantium : Quanquam stulte faciam magistro cunctorum magistros quaerere et ei modum imponere, qui loqui nescit et tacere non potest. Verum est illud apud Graecos proverbium : ὄνος λύρας. Lucianus de his, qui mercede serviunt : Τί γὰρ κοινόν, φασί, λύρᾳ καὶ ὄνῳ; id est Quid enim commercii, quod dici solet, asino cum lyra ? Idem adversus indoctum : Ἄλλ᾿ ὄνος λύρας ἀκούεις κινῶν τὰ ὦτα, id est Asinus auriculas movens Sed asinus lyram audis auriculas movens. Unde et hoc pacto effertur adagium : Ὄνος τὰ ὦτα κινῶν, id est Asinus auriculas movens. Rursus ad hunc modum : Ὄνῳ τις ἔλεγε μῦθον, ὁ δὲ τὰ ὦτα ἐκίνει, id est Asino quidam narrabat fabulam, at ille auriculas movebat. In eos, qui cum nihil intelligant, tamen perinde quasi nihil non intelligant, ita nutibus alludunt aut arrident dicentibus. Est autem asino naturale subinde movere auriculas veluti significanti se jam intelligere, cum nihil etiam audierit. Aliquando referunt ad asinum non auscultantem lyram, sed ipsum canere conantem. Lucianus : Καὶ μάλιστα ὁπόταν ᾄδῃ καὶ ἁβρὸς εἶναι θέλῃ ὄνος αὐτολυρίζων φασί, id est Maxime si quando canit cupitque festivus ac lepidus videri, asinus, ut aiunt, ipse lyra canens. Idem in Pseudologista : Τοῦτο δὴ τὸ τοῦ λόγου ὄνον κιθαρίζειν πειρώμενον ὁρῶν id est Juxta hoc ipsum quod vulgo dici solet, asinum conspiciens cithara canere tentantem. Citatur et hic versiculus :

Ὄνος λύρας ἤκουσε καὶ σάλπιγγος ὗς,

id est

Asinus lyram auscultavit et porcus tubam.

Recte torquebitur in eos, qui indecore tentant artificium, cujus sunt imperiti et a quo natura abhorrent. Festiviter invertit adagium Stratonicus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum VIII. Erat Cleon quispiam, cui nomen inditum bovi. Is cum scite caneret voce, caeterum lyra non perinde uteretur, Stratonicus ubi canentem audisset : Olim, inquit, asinus ad lyram dictus est, nunc vero Bos ad lyram bos ad lyram.

Index Adagiorum