Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 352

I. 4Harenae mandas semina.lii

Εἰς ψάμμον σπείρεις, id est harenae mandas semina, propterea quod steriles harenae, maxime littorales, nec idoneae ad sementem. Oenone Paridi apud Ovidium  :

Quid facis, Oenone ? quid harenae semina mandas ?

Non profecturis littora bubus aras.

[Her., 5, 114] Atqui in nostra Brabantia sunt agricolae tam industrii, qui sitientissimas harenas cogant et triticum ferre.