IV. 5. Deorum contio. xcvii

Θεῶν ἀγορά, id est Deorum contio, sive curia. Hesychius indicat dici solitum in eos qui libere magnaque cum auctoritate loquuntur, perinde quasi dii loquantur hominibus. Addit Athenis esse locum hujus cognominis. Conveniet in divites aut praepotentes, qui nonnunquam, cum stultissime loquantur, tamen freti opibus ac potentia pro oraculo volunt haberi quicquid dixerint. Cognatum est illi quod alibi retulimus : Argenti fontes loquuntur.

Index Adagiorum