IV. 5. Porta itineri longissima est. xcvi

M. Varro, libro De re rustica primo, capite secundo, subindicat vulgo dici solere : Portam itineri esse longissimam. Cujus arbitror eundem esse sensum qui est illius :

Dimidium facti qui coepit habet.

Quin et hodie dicunt bonam itineris partem confectam ei qui portam egressus sit. Semper enim est quod iter apparantem remoretur, et si nihil sit negotii, remorantur amicorum affectus ; apud nostrates autem non creditur profectio futura felix, nisi dies aliquot dati fuerim conviviis et compotationibus amicorum. Varronis verba subscribam : Vultis igitur interea vetus proverbium, quod est Romanus sedendo vincit usurpemus dum iste venit ? et simul cogitans portam itineri dici longissimam esse, ad subsellia sequentibus nobis praecedit.

Index Adagiorum