IV. 5. Camarine loqui. xcviii

Huic non dissimile est quod extat apud eundem : Καμαρινῶς λέγειν, id est Camarine loqui, pro eo quod est audacter, praecise et severiter loqui. Unde natum sit, non satis liquet, nisi quod Juvenalis Camarinos inter vetustae nobilitatis familias recenset :

Ne tu, inquit, sis Creticus aut Camarinus.

Hesychius indicat militum zonas dici Καμάρας. Itaque fieri potest ut ab horum ferocia proverbium duxerit originem. Idem docet columnas quasdam, in quibus erat depictus Asiae circuitus, dictas Καμάρους. Fortassis ab hac ostentatione dicti sunt καμαρινῶς loqui qui sese jactitarent barbarico more. Rursum idem ostendit καμάριαν dici cubile in quo sunt plures camerae. In suo quisque cubiculo quae vult loquitur. Possem adferre plures divinationes, nisi vererer has ipsas esse plus satis lectori.

Index Adagiorum