IV. 5. Nisi crura fracta etc.. lxxxiii

M. Tullius in Philippica decimatertia docet proverbio fuisse jactatum in C. Plancum : Eum perire non posse nisi crura ei fracta fuissent. Is incenderat curiam, ob quod facinus cum esset ejectus in exilium, tamen post armatus ausus est redire in urbem. Adagium autem ductum est ab his qui ob scelera subiguntur in crucem tantaque est malitiae vivacitas, ut nec illic mori possint, nisi fractis cruribus mors acceleretur. Jocatur autem Cicero Planco fuisse fracta crura, cum legibus esset adempta potestas redeundi in civitatem. Et tamen vixit ac rediit. Adscribam M. Tullii verba : Sequuntur alii tribunitii, C. Plancus in primis, qui si senatum dilexisset, nunquam curiam incendisset, quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, a qua excesserat legibus, sed hoc ei commune cum plurimis dissimillimis. Illud tamen verum quod in hoc Planco proverbii loco dici solet : perire eum non posse, nisi crura ei fracta essent. Fracta sunt : et vivit. Hoc tamen, ut alia multa, aquilae fertur acceptum. Hactenus Tulli verba recensuimus. In quorum postremis jocus est in aquilam quo significatur armata manus. Nam vexilla Romanorum praecipua habebant aquilam. Meminit et in oratione pro Roscio Amerino : Sin autem sic agetis, ut arguatis aliquem patrem occidisse, neque dicere possitis aut quare aut quomodo ac tantummodo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet. Sed si ego hos bene novi, literam illam cui vos usque eo inimici estis, ut etiam eas omneis oderitis, ita vehementer ad caput affigent, ut postea alium neminem nisi fortunas vestras accusare possitis. Quidam putant hic significari θ, de quo dictum est in proverbio Θ praefigere. Mihi magis videtur sentire de τ, quod crucis habet imaginem et in crucem suffixis solent frangi crura. Et hac quidem litera rei absolvebantur, sed interim actor referebat notam calumniae et impudentiae, qui crimen atrox objecerit, quod nullis argumentis probare valebat.

Index Adagiorum