IV. 5. Mercator naviga et expone. lxxxii

Strabo libro Geographiae suae decimoquarto refert hujusmodi proverbium : Ἔμπορε κατάπλευσον, ἐξελοῦ, πάντα πέπραται, id est Mercator adnaviga, expone, omnia divendita sunt. Ait natum a Cilicibus olim piraticam exercentibus, quorum praecipuus quaestus erat ex mancipiis, quae propter opportunitatem loci facile capiebantur et celerrime distrahebantur, quod Delus — quae non procul aberat — emporium praestaret et amplum et pecuniosum, ut illic eodem die praesente pecunia multa mancipiorum milia distrahi possent et avehi. In causa erat illud quoque, quod Romani ex Carthagine Corinthoque subversis vehementer locupletati fuerant eoque pluribus mancipiis uti coeperunt. Si quid habet proverbium praeter rei gestae memoriam, poterimus uti quoties significabimus rei cujuspiam esse tantam aviditatem ut nulla copia sufficiat, praesertim si quid mali sit quod expetitur, quemadmodum nihil avidius emitur quam nugaces quidam et seditiosi libelli, fastiditis bonis auctoribus.

Index Adagiorum