IV. 5. Cuculus. lxxxiv

Olim qui fuissent in re quapiam parum honesta deprehensi, vulgari probro cuculi dicebantur. Id ortum a vinitoribus qui serius coepissent putare vineam nec hoc munus absolvissent priusquam audiretur ea avis, veluti cessationem exprobrans agricolis. Hujus vocem imitantes viatores deridebant vinitores. Ita Plinius libro XVIII, capite XXVI : In hoc temporis intervallo quindecim diebus primis agricolae rapienda sunt ea, quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis temporarii, quem cuculum vocant. Dedecus enim habetur opprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi ut ob id petulantiae sales etiam cum primo vere ludantur. Auspicio tamen destestabiles videntur. Adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis. Porro quos Plinius petulantiae sales appellat, apud quasdam nationes et hodie licet agnoscere. Vernis enim mensibus, cum auditur coccyx, — si tamen hic est cuculus, id quod sentit Gaza —, conjugati mutuis salibus inter sese ludunt dicentes : Tibi canit haec avis, significantes uxorem parum vigilanter custoditam. Quin et Plautus in Asinaria sic facit uxorem conviciantem marito in amica deprehenso :

At etiam cubat cuculus, surge amator, i domum.

Ac mox :

Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.

Horatius, Sermonum libro primo, satyra septima :

Tum Praenestinus salso multumque fluenti

Expressa arbusto regerit convicia, durus

Vindemiator et invictus, cui saepe viator

Cessisset, magna compellans voce cuculum.

Haec nimirum congruunt cum his quae scribit Plinius, probro solere objici vindemiatoribus, si cuculos eos deprehendisset putantes vineam. Eum Horatii locum sic explicat Porphyrio : Nam solent levia rustici circa viam arbusta vindemiantes a viatoribus cuculi appellari, cum illi provocati tantam verborum amaritudinem in eos effundant, ut viatores illis cedant, contenti eos cuculos iterum atque iterum appellare. Acron haec adfert : Hoc autem ipsa re novimus, quod viatores saepe vindemiatores conviciis agant cum transierint, et illi respondent ita ut cuculum eum appellent, quasi pigrum, et recitant hoc custodibus, eo quod semper assideant. In his Porphyrionis et Acronis verbis, video mendas aliquot subesse. Cum his convenit illud Plautinum : Etiam cubat cuculus, quod gravatim surgeret assessor puellae. Quin arbitror in convicio cuculi allusum ad vocem cubandi. Unde pro levia in verbis Porphyrionis fortasse legendum lenti. Jam quod quidam ex cuculo faciunt cucullum, ex avi vestem, nihil est necesse, cum haec vox penultimam habeat productam, apud Plautum in carmine trochaico :

At etiam cubat cuculus, surge amator, i domum.

Ac mox :

Cano capite te cuculum uxor ex lustris trahit.

Trochaicus est. In Pseudolo pro generali convicio videtur usurpasse :

Quid fles, cucule ? vives.

Nisi forte lacrimantem ac singultientem amatorem cuculum appellat, quasi κοκύζοντα. Similiter in Mercatore :

Isthaec filio non credam qui obsequitur patri,

Huic non, ut mero cuculo.

Itidem in Persa :

Tua quidem cucule causa.

Non hercle, si os praeciderim tibi, metuam, morticine.

Index Adagiorum