I. 5. Θ praefigere. lvi

Theta praefigere pro damnare. Persius :

Et potis es vitio nigrum praefigere Θ ?

Ausonius in paedagogum ligurritorem carmine choliambico :

Miselle doctor οὐ tibi sit obsceno,

Tuumque nomen theta sectilis signet.

Sunt qui hoc ad figuram Graecanicae literae referant, quod ea cordis humani transfixi speciem quodammodo repraesentet. Nam nescio an debeamus Isidoro credere, qui primo Etymologiarum libro scribit ita militari more solere fieri, ut caesi Θ, salvi Τ signarentur. Certe de hoc signo Τ fit mentio etiam in Apocalypsi, quae beati Joannis Evangelistae nomine legitur. Sed vero similius quod scribit Asconius Pedianus, olim in judiciis sortes, quae mittebantur in urnam, triplicem notam habere solere ac Θ quidem damnationis fuisse symbolum, Τ absolutionis, Λ ampliationis, id est quoties significabant sibi parum adhuc liquere ac denuo causam agi oportere.

Index Adagiorum