IV. 5Doryphorematis ritu.xiv
Graeci δορυφόρημα vocant satellitium illud ex barbarorum fece conductum, quod olim tyranni ad custodiam corporis adhibebant, nunc a regibus magis fastus quam tutelae gratia alitur, nec a regibus modo, verum etiam a summis pontificibus. In tragoediis igitur sic addebatur regum personis δορυφόρημα, ut astarent modo, nihil etiam loquerentur. Unde qui taciti assident δορυφορήματος τρόπον adesse dicuntur. Sic Athenaeus libro quinto : Παρεμβάλλοντός τινα λόγον Πεισιστράτου, χρὴ γὰρ καὶ τοῦτον μὴ παρεῖναι δορυφορήματος, τρόπον, [Deipn.] id est Cum injiceret sermonem quendam Pisistratus ; neque enim oportet hune adesse more doryphorematis, hoc est tacitum et nihil adferentem in medium. Usurpatur a Luciano in libello De conscribenda historia, his quidem verbis : Οὐκοῦν, ὦ φίλων, ὡς μὴ μόνος ἄφωνος εἴην ἐν οὕτω πολυφώνῳ καιρῷ, μηδ᾿ ὥσπερ κωμικὸν δορυφόρημα κεχηνὼς σιωπῇ περιφεροίμην, [Conscr. Hist.] id est Igitur amice, ne solus essem mutus in tempore tam vocali, neque veluti comicum doryphorema hians cum silentio obambularem.