IV. 5. Thymbra victitans. xiii

Θυμβροφάγοι, id est Thymbra victitantes adagio dicebantur, vel qui tutius ac liberius vitam agerent, vel qui moribus essent parum blandis, vel qui hilariter citraque sollicitudinem parvo contenti viverent, quod thymbra, quam eandem cunilam dicunt, herbae genus sit quam Plinius non distinguit a satureia, Columella distinguere videtur :

Et satureia, inquiens, thymi referens thymbraeque saporem.

Est autem saporis subamari, in agris passim provenit et pratensis ad remedia praestantior est hortensi, ut auctor est Dioscorides, locis gaudens petricosis. Hortensis cibis aptior. Proverbium recensuit Suidas et Hesychius. Fertur Epaminondas mire frugalem vitam egisse, itaque de prandio parco tenuique dixisse : Τὸ τοιοῦτον ἄριστον οὐ χωρεῖ προδοσῖαν, id est Tale prandium non recipit proditionem. Sensus autem dicti geminus est : vel quia nemo molitur insidias rebus modicis, vel quia qui modicis contenti sunt non facile corrumpuntur ut prodant rempublicam. Amphis apud Athenaeum libro decimo :

Εὐτελὲς γὰρ δεῖπνον οὐ ποιεῖ παροινίαν,

id est

Ubi coena frugi est, nulla debacchatio.

Graecus trimeter videtur corruptus inversione duarum dictionum. Restituetur si legas δεῖπνον γὰρ εὐτελές. Et subdit ex Alexide ex prolixis conviviis primum nasci scommata, e quibus fere plus est doloris quam voluptatis. Hinc maledictum. Id regeritur et reciprocatur in dicentem mox a verbis ad verbera. Non ita qui thymbra victitant.

Index Adagiorum