IV. 5Mens videt, mens audit.xii
Νοῦς ὁρᾷ καὶ νοῦς ἀκούει, id est
Hemistichium prius videtur carminis trochaici, tetrametri catalectici. Refertur ab Aristotele quasi vulgo jactatum sectionis undecimae problemate 33, ubi proposita quaestione cur noctu acrius audiamus quam interdiu, inter alias causas et hanc reddit, quod interdiu animus variis negotiis distrahitur, qui nisi sit praesens, nec corporis sensus officio suo fungantur, adeo ut mente alienata nec corporis dolorem interdum sentiamus. Et ipse sum expertus in cruciatu dentium aut calculi multo leviorem reddi doloris sensum, si possis animum in aliquam cogitationem alienam intendere : ὥσπερ, [Prob.] inquit, εἴρηται τὸ νοῦς ὁρᾷ καὶ νοῦς ἀκούει. Noctu vero, quoniam oculorum sensus quiescit et animi cogitatio tranquillior est, tum aurium meatus non minus patent nocte quam interdiu nec minus capaces sunt sonorum, sed eos facilius etiam renuntiant animo, quod tum nullis actionibus distrahatur nec oculorum sensu avocetur quemadmodum in die, fit ut acutior sit aurium sensus. Locus erit adagio ubi jubemus quempiam attentum esse, quemadmodum dicimus hic esto et isthic sum, De mente peregrinante nobis dictum est alias.Mens videt, mens audit.