IV. 5. Musicam docet amor. xv

Plutarchus adducit et hoc adagium trochaico versu expressum :

Μουσικὴν ἔρως διδάσκει, κἄν τις ἄμουσος ᾖ τὸ πρίν,

id est

Musicen docet amor, et si fuerit indoctus prius.

Sensus est amorem ad industriam excitare animum artiumque et omnis elegantiae magistrum optimum esse. Socrates in Convivio Platonis putat animam immersam corpori velut expergisci amoris stimulis, et hinc primos ad honesta impetus capere, tanquam excusso veterno. Unde deum hunc idem Plato παντὸς ἐπιχειρητήν appellat, quod nihil non experiatur. Siquidem e taciturno reddit loquaculum, e verecundo stupidoque comem ac blandum, e negligente diligentem. Extat in hanc sententiam non illepida fabella Boccacii, ni fallor, de Cimone, qui tactus amore puellae, ne posset ut rusticus fastidiri, omni literarum ac morum genere semet expolivit. Nam Musicen hic sentit literas quas antiquitas novem Musis dicabat. Allusit ad proverbium Bion in Bucolicis, qui cum multis versibus docuisset, Musas semper esse comites amoris subjicit :

Μάρτυς ἐγών, ὅτι μῦθος ὅδ᾿ ἔπλετο πᾶσιν ἀληθής,

id est

Testis ego dictum hoc haud unquam fallere quenquam.

Potest et ad verecundiorem usum detorqueri proverbium, si dicas non mediocrem esse gradum ad discendum amasse praeceptorem. Potest et ad pium, si dicas caritatem esse virtutum omnium magistram, quae nisi adsit, nihil recte feceris

Index Adagiorum