I. 10. Muta persona. lxxviii

Κωφὸν πρόσωπον, id est Muta persona. Martialis in sexto Epigrammatum libro :

Comoedi treis sunt, sed amat tua Paula, Luperce,

Quatuor : et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.

Quadrabit in eos, qui in consessu deliberantium aut disputantium aut etiam in conviviis caeteris loquentibus soli tacent. Traductum apparet a lege comoediarum, in quibus non temere plures tribus personae solent induci in eadem scena. Quod si quando quarta accesserit, aut muta prorsus est aut perpauca loquitur. M. Tullius Ad Atticum, libro XIII : Si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantes, ut a te proximis literis admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset. Mutas nuptias dixit alicubi Pindarus pro clanculariis et in quibus non decantetur hymenaeus, ἄφθογγον γάμον. De doryphoremate dictum est alias.

Index Adagiorum