Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3368

IV. 4.Testudinem equus insequitur.lxviii

Plutarchus in libello quem scripsit adversus Stoicos : Πολλῷ δὲ τοῦτο σχετλιώτερόν ἐστι καὶ μᾶλλον ἀπήρτηται τῶν ἐννοιῶν τὸ μηδὲν ὑπὸ μηδενὸς περικαταλαμβάνεσθαι, μηδ᾿ εἰ χελώνην, τὸ τοῦ λόγου φασί, μετόπισθε διώκοι Ἀδράστου ταχὺς ἵππος, [Aduersus Stoicos] id est Multo vero illud indignius et a cogitationibus sejunctius nihil a quoquam comprehendi, nec si testudinem, id quod proverbio dicitur, a tergo insequatur Adrasti celer equus. Conveniet uti cum rem praepostere et absurde geri significamus. Finitimum est illi, quod alias a nobis dictum est : Testudinem Pegaso comparas et Citius testudo leporem praevertit.