IV. 4. Abjiciendum procul. lxvii

Cum vitium aliquod aut rem alioqui noxiam admonebimus procul abjiciendam esse, conveniet versus ille, ni fallor, Homericus :

Εἰς ὄρος ἢ εἰς κῦμα πολυφλοίσβοιο θαλάσσης,

id est

In montem tumidasve frementis in aequoris undas.

Sic et Horatius in Odis, libro tertio, Oda XIV :

Vel nos in Capitolium,

Quo clamor vocat et turba faventium,

Vel nos in mare proximum

Gemmas et lapides, aurum et inutile,

Summi materiam mali,

Mittamus, scelerum si bene poenitet.

Contra Theognis non opes, sed ipsam paupertatem jubet εἰς μεγακήτεα πόντον / ῥίπτειν, id est In immensum mare projicere. Itidem hominem vehementer pestilentem in extremas insulas deportandum dicimus.

Index Adagiorum