I. 8Prius testudo leporem praeverterit.lxxxiv
Πρότερον χελώνη παραδραμεῖται δασύποδα, id est Prius testudo leporem cursu praeterierit. De re neutiquam verisimili. Testudine nihil tardius. Unde et testudineum incessum dicimus et apud Ciceronem in libris De divinatione quispiam testudinem tardigradam et domiportam vocat. [Diuin., II, 64, 133] Lepus autem celeritate praecellit. Meminit hujus adagii Diogenianus. [Paroem., 7, 57] Hujus generis sunt illa apud Theocritum in Thyrside :
[Idyll., 1, 132] id estΝῦν ἴα μὲν φορέοιτε βάτοι, φορέοιτε δ᾿ ἄκανθαι,
Ἁ δὲ καλὰ νάρκισσος ἐπ᾿ ἀρκεύθοισιν κομάσαι·
Πάντα δ᾿ ἔναλλα γένοιντο, καὶ ἁ πίτυς ὄχνας ἐνείκαι,
Δάφνις ἐπεὶ θνάσκει, καὶ τὼς κύνας ὥλαφος ἕλκοι,
Κἂξ ὀρέων τοὶ σκῶπες ἀηδόσι γαρύσαιντο,
Nunc violas proferte rubi, producite spinae,
Juniperusque comet narcissi flore decenti,
Omnia vertantur, portet pyra mitia pinus,
Postquam obiit Daphnis, trahat et jam cerva molossos,
Montibus in summis philomenae noctua cantet.