IV. 4. Phocensium desperatio. i

Φωκέων ἀπόνοια, sive Φωκικὴ ἀπόνοια, id est Phocensium sive Phocica desperatio. De stultis et insanis consiliis dici solitum admonet Stephanus. Verum ex Plutarcho Cheronensi conjicere licet dici solitum ubi desperatis rebus ad extrema consilia veniretur. Natum est autem ex eventu hujusmodi. Atrox odium et irreconciliabilis simultas atque, ut Plutarchi dicam verbis, ἄσπονδος πόλεμος erat inter Thessalos et Phocenses, quod hi primores illorum in suis urbibus ad unum omneis eodem die trucidassent, illi vicissim illorum obsides ducentos quinquaginta in crucem sustulisssent. Deinde Thessali contractis omnibus copiis per Locrenses irruperunt, edicto promulgato, ne cuiquam provectioris aetatis parceretur, pueri cum mulieribus in servitutem abducerentur. Deiphantus itaque, qui fuit unus e tribus quibus Phocensium res erat commissa, suasit ut viri quidem Thessalis obviam irent cum illis conflicturi, caeterum mulieres una cum liberis ex universa Phocide congregatas in uno quopiam loco seponerent, congesta ingenti lignorum materia et adhibitis custodibus mandarent ut, simul ac intellexissent sese victos in praelio, continuo pueros et uxores injecto igni exurerent. Id reliquis comprobantibus, exurgens quidam negavit aequum fieri, ni consilium hoc uxorum quoque suffragiis comprobatum fuisset. Quodsi non placeret, non esse cogendas. Itaque mulieres, ubi rem cognovissent, ipsae inter se habito consilio Deiphantum collaudarunt, qui rectissime consuluisset Phocensium rebus. Eadem autem videri et uxoribus et liberis eorum. His ita peractis, congressi cum Thessalis Phocenses superiores extiterunt. Ac decretum quidem illud Graeci Phocensium desperationem appellarunt, quod etiamsi feliciter cessisset, tamen temerarium parumque cordatum videretur. Hujusmodi ferme Plutarchus. Similia fere narrat Pausanias in Phocicis ; meminit et proverbii, quod ait ex hoc eventu dici solitum : Ἐπὶ πάντων βουλευμάτων ἀναλγήτων, hoc est De omnibus consiliis quae carerent dolore. Meminit et Stephanus indicans dici solitum : Περὶ τῶν τὰ ἀναλγῆ βουλευομένων.

Index Adagiorum