IV. 4. Suspensa manu. ii

Plinius in Epistolarum libro sexto Suspensa manu dixit pro eo quod est leviter parumque accurato : Tu vero, inquit, non debes suspensa manu commendare mihi quos tuendos putas. Fit enim venustius si a corpore ad animum transferas. Quintilianus Declamatione duodecima in eundem sensum usurpat levi manu tanquam proverbium. Cicero levi brachio, de quo dictum est alias. Itidem dicimus suspenso pede pro sensim ac tacite. Ammianus libro decimo quarto : Seseque suspensis passibus injecerunt in scaphas.

Index Adagiorum