I. 6. Phocensium exsecratio. lv

Φωκαέων ἀρά, id est, Phocensium exsecratio. De jure jurando multis vinculis adstricto. Nam olim in foederibus, quo minus violarentur, adhibebant non solum promissa, dextras et sacrificium, verum exsecrationes in caput ejus, quicumque non staret pactis, id quod ex Euripide licuit colligere, cujus hi versus in Iphigenia Aulidensi :

Ὅρκους συνάψαι δεξιᾶς τε συμβαλεῖν

Μνηστῆρας ἀλλήλοισι καὶ δι᾿ ἐμπύρων

Σπονδὰς καθεῖναι κἀπαράσασθαι τάδε.

Eorum versuum sententiam nos olim sic vertimus :

Ut coirent jurejurando proci

Atque inter ipsos jungerent dextras, ad haec

Adolenda divum ponerent aris sacra

Ac semetipsi adstringerent diris ad id

Caput obligantes exsecrationibus.

Proverbium autem, ut ad id redeam, ab hujusmodi profectum est casu. Phocenses, Ioniae populus, olim communi populi consilio patrium solum reliquerunt, adacti devotionibus, atque exsecrationibus quibusdam, ne quisquam usquam de repetenda patria cogitaret. Itaque juxta Dianae oraculum, Aristarcha duce, Galliam Narbonensem adierunt, ibique civitatem florentissimam Massiliam condiderunt. Cujus historiae mentionem faciunt, Herodotus libro primo, Strabo quarto. Meminit et Horatius libro Epodon :

Forte quid expediat communiter, aut melior pars

Malis carere quaeritis laboribus ?

Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum

Velut profugit exsecrata civitas

Agros atque lares patrios, habitandaque fana,

Apris reliquit et rapacibus lupis.

Deinde, qui fuerit ejusmodi ritus exsecrationis, aperit :

Sed juremus in haec, simul imis saxa renarint

Vadis levata, ne redire sit nefas.

Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina laverit cacumina,

In mare seu celsus procurrerit Apenninus

Novaque monstra junxerit libidine

Mirus amor, juvet ut tigres subsidere cervis

Adulteretur et columba milvio,

Credula nec flavos timeant armenta leones.

Ametque salsa levis hircus aequora.

Haec et quae poterunt reditus abscindere dulces

Eamus omnis exsecrata civitas.

Stephanus Φωκαίαν urbem Ioniae facit, cujus denominativum Φωκαιεύς, juxta Herodotum, καὶ Φωκαεύς, et alteram ejusdem nominis in Mycala Cariae. Est autem et Φωκίς Boeotiae regio, juxta Parnassum, a quo denominativum Φωκεῖς καὶ Φωκικοὶ. Hoc idcirco visum est admonere, quod quidam affinitate nominum labi videntur. Siquidem a Phocaeis, sive Phocaeensibus Ioniae ductum est hoc proverbium, a Phocicis Boeotiae natum est, quod alibi referemus, Phocensium seu Phocidentium desperatio . Proverbium refertur a Zenodoto.

Index Adagiorum