IV. 3. Hoc noveram priusquam. c

Plutarchus, in libello cui titulus Philosophum maxime debere disputare cum principibus, irridens eos qui duplicem facerent philosophiae rationem, alteram in affectibus sitam, quae a Mercurio hegemone, id est ductore, proficisceretur, alteram in efferendo positam, quam diactorus Mercurius, id est nuntius, largiretur : Ἕωλόν ἐστιν, inquit, καὶ ὑποπιπτέτω τῷ Τουτοῒ μὲν ᾔδειν πρὶν Θεόγνιν γεγονέναι, id est Frivolum et obsoletum est conjungaturque cum illo : Hoc noveram antequam Theognis natus est. Usurpat idem in eandem sententiam in libello cui titulus Περὶ τοῦ μὴ χρᾶν ἔμμετρα νῦν τὴν Πυθίαν, citans e comico quopiam. Aulus Gellius libro primo Noctium Atticarum, capite tertio, citat e Lucilio : Contra patriam, inquit Cicero, arma pro amico sumenda non sunt. Hoc profecto nemo ignoravit et priusquam Theognis, ut Lucilius ait, nasceretur. Non est dubitandum quin hic senarius sit proverbialis, quo rem frigidam et ineptam significabant. Apparet sumptum a Theognide, tragoediarum scriptore, quem frigidissimum fuisse testatur Suidas et, ni fallor memoria, Plato ; nam fuit hujus nominis alter quoque, cujus extant sententiae.

Index Adagiorum