IV. 3. Statua taciturnior. xcix

His etiam temporibus in proverbio est Statua taciturnior, in hominem vehementer infantem ac tacitum. Usus est hac hyperbole Horatius in Epistola ad Julium Florum :

Statua taciturnius exit

Plerumque et risu populum quatit.

Itidem Juvenalis divitem quempiam, sed infantem et indoctum, Mercurii statuae similem facit : Truncoque simillimus Hermae. Consimili forma divus Chrysostomus libro Περὶ ἱερωσύνης VI de tardo et stupido : Τοῦτο δὴ τὸ ἡμέτερον· τῶν λιθίνων οὐδὲν διοίσει, id est Tum illud quod Graeci dicere solemus : A saxeis nihil differet, quod et alibi retulimus. Xenophon in Symposio : Ἐκείνων γοῦν μὲν ἂν ἧττον φωνὴν ἀκούσαις ἢ τῶν λιθίνων, id est Illorum igitur vocem minus audias quam saxearum statuarum. Statuae frequenter habent speciem sapientium et eloquentium virorum ; ipsae tamen nihil loquuntur.

Index Adagiorum