IV. 3. Hirundo totos schoenos anteibit. xxii

Πρόσω τις χελιδὼν ὅλους σχοίνους παρεῖται, id est Hirundo quaepiam totos schoenos praeteribit. Ubi quis immenso vincit intervallo ; nam σχοῖνος Graecis mensurae genus, quae, sicut existimat Herodotus libro secundo, sexaginta complectitur stadia. Quemadmodum et docet Hermogenes in libello cui titulus Περὶ μεθόδου δεινότητος, ostendens esse verbum Aegyptium, quemadmodum parasanges Persicum. Etiamsi Plinius libro duodecimo, capite decimo quarto, quadraginta stadia tribuit schoeno, quae efficiant passuum quimque milia. Rursus idem libro quinto, capite decimo, scribit schoenum patere stadia triginta, unde varietas videtur accidisse scribarum vitio. Quanquam suspicor hoc loco Chelidonem pro viro accipiendum, cujus alibi est facta mentio, qui haud scio an cursu celeritateque praecelluerit.

Index Adagiorum