IV. 3. Antiquior Codro. xxi

Πρεσβύτερος Κόδρου. De priscis et ob antiquitatem admirandis. Codrus antiquissimus Atticae rex, cujus alibi nobis facta mentio. Ad hunc genus suum referebant qui generosi videri volebant.

Index Adagiorum