IV. 2. Audi Chelidonem. liii

Πύθου Χελιδόνος, id est, Audi Chelidonem, id est in tempore curato tua negotia. Quidam a theologo quodam ortum autumant, cui nomen Chelidoni. Nam aiunt huic fuisse morem observatis prodigiis colligere rerum exitus. Atque hujus opinionis auctor citatur Mnaseas Patrensis ἐν τῷ Περίπλῳ. Nonnulli malunt ad avem hirundinem referri, quia stridula sit avis ac lugubris sive quod veris praenuntiet adventum.

Index Adagiorum