IV. 3. Nihili cocio est. xxiii

Plautus in Asinaria : Vetus est : nihili cocio est. Dictum videtur in eos qui pollicentur in futurum nec exhibent rem praesentem. Laberius apud Gellium : Cocionem pervulgato verbo dixit, quem veteres ariolatorem dixerunt. Dicuntur autem haec apud Comicum a lena, quae praedicabat sibi oculatas esse manus atque id demum credere quod videret. Quod autem alii legunt coactionem, id neque carminis ratio patitur, nisi vocalem elidas. Ex Festo Pompeio propemodum licet conjicere coctionem esse legendum. Ait enim coctiones appellatos a cunctatione, quod in emendis vendendisque mercibus tarde perveniant ad justi precii finem. Proinde apud antiquos primam syllabam per u literam, non per o, scribi solitam.

Arbitror huic adstipulari quod scribit Annaeus Seneca libro Epistolarum undecimo, disserens non esse cessandum a benemerendo, quod aliquando inciderimus in hominem ingratum. Et post malam, inquit, segetem serendum est. Saepe quicquid perierat assidua infelicis soli sterilitate unius anni restituit ubertas. Est tanti, ut gratum invenias, experiri et ingratos. Nemo tam certam habet manum, ut non saepe fallatur : aberrent, ut aliquando haereant. Post naufragia maria tentantur ; foeneratorem non fugat a foro coactor. Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est quicquid offendit. Hactenus Seneca. Quo loco num coactor legendum sit necne, studiosis expendendum relinquo.

Juxta etymologiam cuntio sive cunctio aut mutata literula contio dicendum esset, ni quod Festus Pompeius ostendit eundem esse coctionem et cocionem. Is in dictione arulator consentit cum Gellio, confirmans eundem esse cotionem cum arulatore : Arulatorem autem dici a voce Graeca αἶρε, id est tolle, quod merces eas sequatur, ex quibus, si quid ceciderit lucri, possit tollere.

Index Adagiorum