III. 10. Annas clibanum. lxxxix

Ἄννας κρίβανον, id est Annas clibanum, subaudi repperit. Haud me fugit hoc alio loco relatum a nobis, verum quoniam toties alia nobis occurrit specie in proverbiorum collectaneis, libuit admonere, trifariam esse scripturam. Alibi lego, et quidem plerisque in locis, Ἄνθρωπος κρίβανον, id est Homo clibanum. Quam equidem lectionem arbitramur esse depravatam. Nec obscurum, unde depravandi occasio, iis qui Graecas literas norunt. Alibi invenio Ἄννος, ut vir fuisse videatur. In quibusdam est scriptum Ἄννας, ut mulieris aut certe barbaricum sit vocabulum. Clibanum autem accipio non hunc vulgatum (quid enim hoc ad mirandum, aut novum ?), sed testaceum illum, qui incluso pane, ponitur in clibanis vulgaribus, in quibus panis, aut etiam pisces, aut carnes paulatim lento vapore decoquuntur.

Index Adagiorum