III. 10. Aethiops non albescit. lxxxviii

Αἰθίοψ οὐ λευκαίνεται, id est Aethiops non candescit. De iis dici solitum, qui nunquam mutaturi sunt ingenium. Quicquid enim nativum, id haud facile mutatur. Fertur Aesopicus apologus de quodam, qui empto Aethiopi, cum eum colorem arbitraretur non nativum esse, sed domini superioris accidisse neglectu, assidua lotura faciem divexavit, ita ut morbum etiam adjungeret, colore nihilo quam antea fuerat, meliore. Fertur et epigramma Luciani nomine :

Εἰς τί μάτην νίπτεις δέμας Ἰνδικόν; ἴσχεο τέκνης.

Οὐ δύνασαι δνοφερὸν νύκτα καληλιάσαι,

id est

Abluis Aethiopem frustra, quin desinis artem ?

Haud unquam efficies, nox sit ut atra, dies.

Index Adagiorum