III. 10. Archilocum teris. xc

Ἀρχίλοχον πατεῖς, id est Archilochum teris seu calcas, de maledico dicebatur. Πατεῖν autem dictum est, vel quod maledicus assiduus videatur in evolvendis hujus poetae carminibus vel quod hujus vestigiis ingrediatur. De Archilocho testatur et Horatius :

Archilochum proprio rabies armavit iambo.

Equidem suspicor hoc idem esse cum illo, quod alibi posuimus : Ἀρχιλόχου πατρίς, id est Archilochi patria, depravata voce, πατεῖς in πατρίς.

Index Adagiorum