III. 6. Fortuna aestuaria. lxix

Τύχη Εὔριπος, id est Fortuna Euripus sive volubilis, quod vicissim nunc huic favere soleat nunc illi. De qua Boeotius :

Exaestuantis more fertur Euripi.

De mari Euripo alio diximus loco. Quemadmodum autem mare habet accessus ac recessus aestuarios, ita nihil est in rebus humanis perpetuum. Nullum autem mare crebrius aut celerius recurrit quam Euripus. Pindarus in Pythiis Hymno tertio metaphoram sumpsit a ventis : Χρὴ πρὸς μακάρων τυγχάνοντ᾿ εὖ πασχέμεν. Ἄλλοτε δ᾿ ἀλλοῖαι πνοιαὶ ὑψιπετᾶν ἀνέμων. Ὄλβος δὲ οὐκ ἐς μακρὸν ἀνδρῶν ἔρχεται, id est Oportet ubi contigerit a diis frui. Caeterum alias alii sunt ventorum flatus. Felicitas autem mortalium non venit diu mansura. Interpres citat versus Euripidis :

Κάμνουσι γάρ τοι καὶ βροτοῖς αἱ συμφοραί,

Καὶ πνεύματ᾿ ἀνέμων οὐκ ἀεὶ ῥώμην ἔχει,

id est

Quin et laborant calamitates hominibus,

Nec habent vigorem semper aurae flamina.

Index Adagiorum