I. 9. Euripus homo. lxii

Εὔριπος ἄνθρωπος, id est Euripus homo. In inconstantes ac moribus inaequalibus homines dicetur. Quadrabit et in fortunae vices, quae res mortalium velut aestu quodam sursum ac deorsum jactat, ut recte dixerit Plautus in Capitivi duo : Dii nos quasi pilas homines habent. A maris Euripi prodigiosa quadam reciprocandi celeritate ducta metaphora. Est autem Euripus maris pars inter Aulidem, Boeotiae portum, et Euboeam insulam, cujus meminit Strabo libro IX et Plinius libro II. Et quorundam tamen, inquit, privata natura est velut Taurominitani Euripi saepius et in Euboea septies die ac nocte reciprocantis, tam rapida conversione, ut, quemadmodum auctor est Pomponius Mela, ventos ac etiam plena ventis navigia secum portet. Neque dum hujus tam stupendae rei causa satis idonea pervestigata est a scriptoribus. Etiam si T. Livius secundi belli Punici libro VIII a ventis quibusdam illic flantibus ita rapi credit. Seneca in Hercule Oetaeo :

Euripus undas flectit instabilis vagas

Septemque rursus flectit et totidem refert,

Dum lassum Titan mergit Oceano jubar.

Boeotius item :

Exaestuantis more fertur Euripi.

Cicero pro Plautio : Quod fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum ? Objicit Aeschines Demostheni, quod subinde commutata factione Euripum ipsum inconstantia sua vicisset. Unde Graeci euripiston hominem incerta fide vocant. Gregorius theologus in epistola quadam ad Sophronium, equitum magistrum : Ὁρᾷς οἷα τὰ ἡμέτερα καὶ ὅπως κύκλος τις τῶν ἀνθρωπίνων περιτρέχει πραγμάτων, νῦν μὲν τῶν, νῦν δὲ τῶν ἀνθούντων καὶ ἀπανθούντων, καὶ οὔτε τοῦ εὖ πράττειν ἑστῶτος ἡμῖν, οὔτε τοῦ δυστυχεῖν, ὃ δὴ λέγουσιν, ἀλλὰ τάχιστα μετακινουμένου καὶ μεταπίπτοντος, ὡς αὔραις εἶναι μᾶλλον πιστεύειν καὶ γράμμασι τοῖς καθ᾿ ὕδατος ἢ ἀνθρώπων εὐημηρίᾳ, id est : Vides quae sit conditio rerum nostrarum, utque rota quaedam negotiorum humanorum cursu circumagatur, nunc his nunc illis florentibus ac marcentibus, dum neque prosperitas neque adversitas, ut aiunt, nobis constat, sed quam ocissime in diversum mutatur ac transilit, ut auris ac literis aquae inscriptis fidere liceat citius quam humanae felicitati. His verbis pulchre depingit Euripum humanae conditionis. Invenitur et Τύχη εὔριπος, id est Fortuna volubilis. Nihil enim hac instabilius et εὔριπος διάνοια, quod cogitatio nunc huc nunc illuc feratur.

Index Adagiorum