III. 6. Quando id fieri non potest. iv

Nihil dici potest nec venustius nec moralius ea sententia, quae extat apud Terentium in Andria : Quoniam id fieri quod vis non potest, / Id velis quod possit : Οὐ δυνάμενος ὃ θέλεις θέλῃς ὃ δύνασαι. Plurimum decoris adjunxit ea verborum conversio. Qualis est in illis : Non vivendum ut edas, sed edendum ut vivas. Est autem adagium hoc finitimum illi : Δεῖ τὸ παρὸν εὖ ποιεῖν, id est Oportet id quod adest boni consulere. Et Martialis inter felicitatis calculos commemorat, ut quod sis, esse velis.

Index Adagiorum