III. 6. Quantum non milvus oberret. v

Quantum non milvus oberret. Proverbialis est hyperbole de homine supra modum locuplete, cui tantum sit agrorum, quantum nec milvus pervolet. Persius :

Dives arat Curibus, quantum non milvus oberret.

Id imitatus Juvenalis satyra nona :

Tot milvis, inquit, intra tua pascua lassis.

Sic et apud Plutarchum tragicus quispiam :

Σπείρω δ᾿ ἄρουραν δώδεχ᾿ ἡμερῶν ὁδόν,

Βερέκυντα χῶρον,

id est

Arvum colo bis sex dierum iter, solo

Berecyntio.

Plinius libro decimooctavo latifundia vocat, a quibus ait Italiae perniciem invectam fuisse ; proinde veteres ita censuisse : Satius esse minus serere et melius arare.

Index Adagiorum