III. 10. Quod adest, boni consule. xxxiv

Qui admonebit oportere boni consulere, quicquid a fortuna conceditur, usurpabit illud ex Odysseae Ξ :

Ἔσθιε, δαιμόνιε ξείνων, καὶ τέρπεο τοῖσδε,

Οἷα πάρεστι· θεός δε τὸ μὲν δώσει, τὸ δ᾿ ἐάσει,

Ὅττι κεν ᾧ θυμῷ ἐθέλει· δύναται γὰρ ἅπαντα,

id est

Hospes, sume cibum, et quorum data copia, laetum his

Pasce animum ; nam sors dabit haec, rursum illa negabit,

Utcumque est animo libitum, valet omnia quippe.

His verbis Eumaeus subulcus Ulyssem invitat, ut cibos viles et rusticanos qualescumque essent, boni consuleret. Transferetur ad omnem hominis vitam, quoties admonebimus, ut, quemcumque statum sors dederit, in eo laete tranquilleque vivamus. Apud Athenaeum libro decimo refertur hic senarius :

Ἐπὶ τοῖς παροῦσι τὸν βίον διάπλεκε,

id est

Quae praesto sunt, in hisce vitam nectito.

Isocrates in oratione de pace στέργειν τοῖς παροῦσιν ait plerisque hominibus esse difficillimum, et hinc est, quod bellum malunt quam pacem.

Index Adagiorum