III. 6. Quodcumque in solum venit. iii

Quodcumque in solum venit, id est : Quicquid in rerum natura producitur. M. Tullius libro De natura deorum primo : Hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis. Ridet atomos Epicureorum, ex quibus illi cuncta progigni credunt, quicquid usquam nascitur in universo.

Index Adagiorum