III. 5. Xenocratis caseolus. xxxiii

Ξενοκράτους τυρίον, id est Xenocratis caseolus. De cibo, qui perquam diu durat, priusquam absumatur. Quanquam nihil vetat, quominus ad alia quoque transferatur, puta ad vestem, ad librum, ad pecuniolam aut simile quippiam, quo sic parce circumspecteque quispiam utitur, ut quam diutissime duret. Sumptum adagium ab admirabili Xenocratis philosophi frugalitate. Quem tradunt saepenumero obsonia jam rancida facta abjecisse neque rarenter evenisse, ut, cum cadum aliquem relinere vellet, jam vinum reperiret in acorem versum. Proinde proverbium apposite dicetur in sordidos quosdam, quibus hic mos, omnem penum eo usque servare, quoad fuerit corruptus, perinde quasi nefas sit rebus sinceris et integris frui. Adagium refertur in Stobaei collectaneis.

Index Adagiorum