IV. 5. Oportet agrum imbecilliorem esse. lxxxix

Columella libro primo, capite tertio, testatur apud Afros agricolas hujusmodi proverbium fuisse celebre : Oportet agrum imbecilliorem esse quam agricolam. Hoc aenigma sic explicuit Vergilius, specie non minus proverbiali : Laudato ingentia rura, / Exiguum colito. Sed praestat ipsa Columellae verba adscribere  : Adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intelligatur, ne majorem quam calculorum ratio patitur emere velit. Nam huc pertinet nostri poetae sententia : Laudato ingentia rura, Exiguum colito. Quod vir eruditisimus (ut mea fert opinio) traditum vetus praeceptum numeris signavit. Quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit, imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit colluctandum cum eo, si fundus praevaleat, allidi dominum. Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus, quam angustus eximie. Conveniet in eos qui student imperio proferendo, cum hoc ipsum quod habent non possint administrare, aut qui suscipiunt munus cui gerendo sunt impares. Congruet cum eo quod alibi retulimus  : Spartam nactus es, hanc orna.

Index Adagiorum