III. 5. Aperto pectore. xxxiv

Aperto pectore dicimus pro eo, quod est vehementer ex animo citraque fucum quasi renudatis animi penetralibus. M.Tullius in libello De amicitia : In qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum. Plinius junior Fabato : Epistolarum, quas mihi, ut ais, aperto pectore scripsisti, oblivisci jubes. At ego nullarum libentius memini. Allusum est autem ad Momi dictum, qui fenestras in hominum pectore desiderasse fingitur, quo liceret inspicere, quidnam in specubus illis reconditum esset. Persius in quinta satyra  :

Ut, quantum mihi te sinuoso in pectore fixi,

Voce traham pura totumque haec verba resignent,

Quod latet arcana non enarrabile fibra.

Similiter apud Nasonem Phoebus :

Aspice vultus

Ecce meos : utinamque oculos in pectore posses

Inserere et patrias intus deprendere curas.

Index Adagiorum