IV. 5.Salem et caseum edere.lxxxvii
Plinius libro XXI, capite VIL, indicat proverbium, quod tamen non refert. [Hist. Nat.] Siquidem inter laudes salis et hoc refert : Varro etiam pulmentarii vice usos veteres auctor est, esitasse enim salem cum pane et caseo, ut proverbio apparet. Conjicere licet tale fuisse dictum : Nihil convivio deerat, habuimus salem, panem et caseum. Aut ne sis solicitus quo me apparatu accipias : praeter salem, panem et caseum nihil requiram. De Xenocratis caseo dictum alibi.